Ex Sion species, MH 443
Graduale in si bemolle maggiore per coro e orchestra
Musica: Michael Haydn (1737 - 1806)
Testo: Salmo 49
- Andante maestoso (si bemolle maggiore)
Organico: coro misto, 2 clarini, 2 violini, organo
Composizione: 28 agosto 1787
Testo
Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ex Sion species decoris ejus:
Deus manifeste veniet: Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.
Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
Et annuntiabunt caeli justitiam eius, quoniam Deus judex est.
Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.
Non in sacrificiis tuis arguam te; et holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
Non accipiam de domo tua vitulis, neque de gregibus tuis hircos;
quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?
Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.
Peccatori autem dixit Deus: Quare tu narraras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?
Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
Intellegite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.
I testi riportati in questa pagina sono tratti, prevalentemente, da programmi di sala di concerti
e sono di proprietà delle Istituzioni o degli Editori riportati in calce alle note.
Ogni successiva diffusione può essere fatta solo previa autorizzazione da richiedere direttamente
agli aventi diritto.
Ultimo aggiornamento 12 settembre 2025