Credidi propter quod locutus sum, SV 275
per due cori e basso continuo
Musica: Claudio Monteverdi (1567 - 1643)
Testo: Salmo 116
Organico: 2 soprani, 2 contralti, 2 tenori, 2 bassi, basso continuo
Edizione: Bartolomeo Magni, Venezia, 1640 in
Selva
Morale e Spirituale
Dedica: imperatrice Eleonora Gonzaga
Testo
Alleluja. Credidi, propter quod locutus sum; ego autem humiliatus sum nimis.
Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax.
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae.
Disrupisti vincula mea:
tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus;
in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.
I testi riportati in questa pagina sono tratti, prevalentemente, da programmi di sala di concerti
e sono di proprietà delle Istituzioni o degli Editori riportati in calce alle note.
Ogni successiva diffusione può essere fatta solo previa autorizzazione da richiedere direttamente
agli aventi diritto.
Ultimo aggiornamento 12 agosto 2024