Susanna ab improbis
Mottetto per sei voci a cappella
Musica: Giovanni Pierluigi da Palestrina (1525 - 1594)
- Susanna, ab improbis
- Postquam autem
Organico: 2 soprani, contralto, 2 tenori, basso (senza accompagnamento)
Composizione: data sconosciuta
Edizione: Motettorum liber tertius 5-8vv, Girolamo Scotto, Venezia, 1575
Testo
Susanna ab improbis senibus obsessam se videns,
qui forma ejus capti eam, nisi sibi obsequeretur
adulterii se accusaturos minitabantur, ingenuit et ait:
Angustiae mihi sunt undique. Si enim hoc egero, mors mihi est,
si autem non egero, non effugiam manus vestras, sed melius est mihi
absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
Postquam autem falso eorum testimonio damnata est,
cum innocentiae suae paratum sibi supplicium videret,
exclamavit et dixit:
Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor,
tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me,
et ecce morior cum nihil horum fecerim
quae isti malitiose composuerunt adversum me.
Exaudivit autem Dominus vocem ejus
et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
I testi riportati in questa pagina sono tratti, prevalentemente, da programmi di sala di concerti
e sono di proprietà delle Istituzioni o degli Editori riportati in calce alle note.
Ogni successiva diffusione può essere fatta solo previa autorizzazione da richiedere direttamente
agli aventi diritto.
Ultimo aggiornamento 23 luglio 2026